ch. 9
Dat.9.1
At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat,
postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit.
Dat.9.2
sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi
insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus,
quod inimici detulerant, neque credendum neque
neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne
sibi esset relatum.
Dat.9.3
itaque eo profectus est, in quo
itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore
ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit
atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse
autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit.
Dat.9.4
at insidiatores, postquam in
eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti
ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum
quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod
ipsum vidissent.
Dat.9.5
ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum
universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem
aggredi volebant, confixi conciderunt.